Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et partium in partes suas secundum philosophos

Größe: px
Ab Seite anzeigen:

Download "Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et partium in partes suas secundum philosophos"

Transkript

1 Dominicus Gundissalinus, De divisione philosophiae, ed. y trad. alemana Alexander Fidora y Dorothée Werner, colección Herders Bibliothek der Philosophie des Mittelalters, Freiburg, Herder. NB: Los números en negrita hacen referencia a la paginación de la edición de Ludwig Baur, Münster Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et partium in partes suas secundum philosophos Prologus Felix prior aetas, quae tot sapientes protulit, quibus velut stellis mundi tenebras irradiavit. Quot enim ipsi scientias ediderunt, quasi tot faculas nobis ad illuminandum nostrae mentis ignorantiam reliquerunt. Sed quia nunc terrenis curis inserviunt alii circa eloquentiae studium occupantur, alii temporalis dignitatis ambitione inardescunt, ideo paene omnes circa sapientiae studium languescunt et praesens lumen quasi caeci non attendunt. Unde propter istos opere pretium duximus, quid sit sapientia et quas partes habeat breviter ostendere, et quid utilitatis et iocunditatis unaquaeque contineat quasi degustandum eis proponere, ut saltem in summa sapientiam degustent, quam mundana vanitate ebrii miserabiliter abhorrent, et sapore partis allecti totam sibi vindicare satagant, cuius dulcedinem magnam esse ex gustu partis approbant. 4 Dicimus ergo: Quoniam nemo est, qui aliquam rem potius quam aliam non appetat, nihil autem homo naturaliter appetit, nisi quod ad commodum carnis vel spiritus, ex quibus duobus principaliter constat, pertinere cognoverit unde vehementius hominis studium aut est circa ea, quae carnis sunt, aut circa ea, quae spiritus sunt. Eorum autem, quae carnis sunt, alia sunt necessitatis, alia voluptatis, alia curiositatis. Necessitatis sunt ea, quibus caro vel naturaliter sustentatur ne deficiat, vel artificialiter conservatur ut sufficiat. Ea autem, quibus naturaliter caro sustentatur ne deficiat, sunt ut cibus et potus et vestitus. Ea vero, quibus caro artificialiter conservatur ut sufficiat, alia sunt quibus salus habita conservatur, alia quibus amissa restauratur ut medicinae. Voluptatis sunt ea, quibus caro delectatur ut lascivat, ut splendor et mollities vestium ac curatio ciborum et voluptas genitalium. Curiositatis sunt ea, quibus nec vita sustentatur, nec caro delectatur, sed ambitio vel elatio pascitur, ut superflua

2 possessio et divitiarum thesaurisatio; quibus, qui student, corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis. Ea vero, quae spiritus sunt, alia sunt noxia, alia vana, alia utilia. Noxia sunt vitia, ut superbia, avaritia, vana gloria et his similia. Vana sunt honores saeculares et artes magicae. 5 Utilia sunt virtutes et honestae scientiae, in quibus duobus consistit tota hominis perfectio; neque enim virtus sola sine scientia, nec scientia sola sine virtute hominem perfectum efficit. Honesta autem scientia alia est divina, alia humana. Divina scientia dicitur, quae Deo auctore hominibus tradita esse cognoscitur, ut Vetus testamentum et Novum. Unde in Veteri testamento ubique legitur: Locutus est dominus, et in Novo: Dixit Iesus discipulis suis. Humana vero scientia appellatur, quae humanis rationibus adinventa esse probatur, ut omnes artes, quae liberales dicuntur. Quarum aliae ad eloquentiam, aliae ad sapientiam pertinere noscuntur. Ad eloquentiam enim pertinent omnes, quae recte vel ornate loqui docent, ut grammatica, poetica, rhetorica et leges humanae. Ad sapientiam vero pertinent omnes, quae animam hominis vel illuminant ad cognitionem veritatis vel accendunt ad amorem bonitatis. Et hae omnes sunt philosophiae scientiae. Quapropter quoniam nulla est scientia, quae philosophiae non sit aliqua pars, ideo in primis videndum est, quid sit philosophia et quare sic dicatur; deinde, quae sit eius intentio et quis finis; postea, quae partes eius et partes partium; ad ultimum, quid circa unamquamque earum sit considerandum. Philosophi vero philosophiam duabus descriptionibus descripserunt. Quarum una sumpta est ex proprietate eius et altera ex effectu eius. Quae vero sumpta est ex proprietate 6 eius, est haec: Philosophia est assimilatio hominis operibus creatoris secundum virtutem humanitatis. Assimilatio vero operibus creatoris est perceptio veritatis rerum, scilicet veritas cognitionis earum, et operationis, secundum quod convenit veritati. Perceptio autem veritatis rerum est perceptio ipsarum ex causis earum naturalibus quattuor, quae sunt: causa materialis, formalis, efficiens et finalis. Causa vero materialis duplex est: spiritualis scilicet et corporea. Spiritualis est sicut genera divisa in species suas, subiecta formis earum completivis specialitatis earum, sicut animal, quod est genus hominis et equi et reliquarum specierum, subiectum formis earum constitutivis essentiae ipsarum. Causa vero materialis corporea est sicut argentum, quod est materia vasis et similia. Causa etiam formalis similiter est duobus modis: spiritualis scilicet et corporea. Spiritualis est sicut forma substantialis existens in constitutione speciei, ut rationalitas. Forma vero corporalis est ut figura statuae et similia. Causa autem efficiens similiter est duobus modis, quia vel spiritualis est vel corporea. Spiritualis est sicut virtus 3

3 caelestium ordinata a creatore in natura, quae natura 1 modificat ad faciendum in hoc mundo corporeo generationem et corruptionem, augmentum et vetustatem, sanitatem et aegritudinem et reliquas operationes naturales. Causa vero efficiens corporea est ut artifex anuli. Similiter causa finalis est duobus modis: spiritualis scilicet et corporea. Corporea est sicut constructio domus ob hoc, ut habitetur in ea et ut sit tutamen contra pluvias et alia huiusmodi et sicut formatio anuli, 7 ut sigilletur cum eo et ut homo fiat anulatus eo. Spiritualis vero est, ut unitio animae cum corpore ad hoc, ut homini manifestetur veritas rerum perceptibilium et discernat inter bonum et malum et faciat quod oportet, vivens in iustitia et sanctitate, quousque remuneretur et coniungatur splendori intelligentiae et pulchritudini sapientiae et fiat spiritualis coniunctus splendori increato ex virtute creatoris nullo mediante, quod est paradisus eius et retributio eius; et propter hoc dixit Plato, quod philosophia est taedium et cura et studium et sollicitudo mortis, per sollicitudinem mortis volens intelligi mortificationem pravorum desideriorum et carnalium voluptatum. Hiis enim mortificatis applicatur homo ad curam veritatis. Describitur etiam sic: Philosophia est rerum humanarum divinarumque cognitio cum studio bene vivendi coniuncta. Item: Philosophia est ars artium et disciplina disciplinarum. Descriptio vero philosophiae sumpta ex effectu eius est haec: Philosophia est integra cognitio hominis de se ipso. Cum autem homo cognoscit se ipsum integre, profecto cognoscit quicquid est. In homine enim sunt substantia et accidens. Sed substantia est duplex: scilicet spiritualis, sicut anima et intelligentia, et corporea, sicut corpus longum, latum et spissum. Similiter et accidens duplex est, quia spirituale et corporale. Spirituale accidens est ut scientia et virtus et quicquid existit in anima. Corporale vero est ut albedo et quicquid 8 existit in corpore. Cum igitur homo perfecte cognoscit se ipsum, profecto cognoscit quicquid est, quia cognoscit substantiam spiritualem et corporalem et substantiam primam creatam ex virtute creatoris nullo mediante, quae proprie est subiectum diversitati, et cognoscit accidens primum generale divisum in quantitatem et qualitatem et relationem et cognoscit reliqua sex accidentia composita, nata ex coniunctione substantiae cum tribus accidentibus simplicibus. Cum autem haec omnia comprehendit, profecto iam comprehendit scientiam omnis, quod est, et sic meretur vocari philosophus. Cognito autem quid sit philosophia, videndum est, quare sic dicatur: Philosophia est amor sapientiae. Philos enim graece, amor dicitur latine; et sophia dicitur sapientia ; inde philosophia est amor sapientiae et philosophus dicitur amator sapientiae. Sapientia autem 1 Wir lesen mit Baurs Hs. D: natura statt naturam 4

4 describitur duabus descriptionibus; quarum una sumpta est ex proprietate sua et alia ex operatione sua. Quae autem ex eius proprietate sumpta est, haec est: Sapientia est veritas scientiae rerum primarum sempiternarum. Per res autem primas et sempiternas intelligit res antiquas natura sicut species, quae sunt primae generationis et genera earum et genera generum usque ad primum genus vere creatum ex virtute creatoris nullo mediante. Accidentia vero generantur in infinitum. 9 Genera autem dant speciebus et individuis nomina et definitiones suas; et ex hoc est unumquodque individuorum id, quod ipsum est, quoniam unumquodque individuorum dicitur substantia, quia est per se existens subiectum diversitati; et dicitur corpus, quia est longum, latum et spissum; et dicitur animatum, quia extremitates diametrorum eius naturaliter elongantur; et dicitur sensibile, quia est mobile voluntate; et dicitur homo, quia est animal rationale. Quia igitur individua recipiunt nomina et definitiones specierum et generum usque ad ultimum, ideo unumquodque eorum est id, quod est, scilicet veritas. Definitio enim veritatis est: Id, quod est, sicut definitio falsitatis est: Id, quod non est aliquid. Descriptio vero sapientiae ex effectu suo haec est: Sapientia est comprehensio virtutis intellectualis secundum exitum eius, quod est in duabus extremitatibus contradictionis de vero et falso, cum scilicet talis est contradictio, ut eius extremitates dividant verum et falsum in omni materia necessitatis et possibilitatis et impossibilitatis absque omni genere sophismatis. Viso autem quare sic dicatur, videamus nunc, quae sit eius intentio. Intentio philosophiae est comprehendere veritatem omnium, quae sunt, quantum possibile est homini. Sed 10 omnium, quae sunt, alia sunt ex nostro opere et nostra voluntate, ut nostra humana opera sicut leges, constitutiones, Dei cultus exercitia, bella et alia huiusmodi; alia sunt non ex nostro opere nec ex nostra voluntate, ut Deus, angeli, caelum, terra, vegetabilia, animalia, metalla, spiritus et omnia naturalia. Quorum omnium universitas sic comprehendi potest: Omne, quod est, aut coepit esse aut non coepit esse. Non coepit esse, ut Deus creator omnium: Pater et Filius et Spiritus sanctus; et hoc est vere aeternum carens initio et fine. Coepit autem esse, ut omnis creatura. Omne autem, quod coepit esse, aut coepit esse ante tempus, ut hyle et angelica creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora et elementa et elementata ab eis prima compositione, et haec sunt sempiterna fine carentia; aut coepit esse post tempus, ut cetera omnia. Quorum alia carent fine, ut rationalis anima, alia finem habent, ut omnia temporalia, quae in tempore incipiunt et in tempore desinunt. Quorum alia sunt naturalia, alia artificialia. 5

5 Naturalia sunt, quae motu naturae invisibiliter 2 operantis de potentia ad actum prodeunt, ut omnia animata, quae de terra nascuntur et species iumentorum; et inanimata, quae vel ex complexione vel ex compositione vel ex conversione elementorum sunt vel quae ex passionibus aeris proveniunt, ut nix et grando et pluvia et alia huiusmodi. Artificialia vero sunt, quae arte et voluntate hominis fiunt, ut subtellares. Sunt 11 autem quaedam simul naturalia et artificialia, ut vinum, statua, gladius et spica et similia. Sed haec naturalia sunt quantum ad materiam, ex qua sunt, artificialia vero quantum ad formam, per quam sunt id, quod sunt. Telae vero aranearum et nidi avium et cellulae apium et similia inter naturalia computantur. Ex hiis igitur manifestum est, quia omne, quod est, aut est ex nostro opere et nostra voluntate aut non est ex nostro opere, sed Dei vel naturae. Sed quia nulla scientia est, quae non habeat subiectum, de quo tractat, nihil autem est, quod non sit de uno istorum duorum generum, ideo philosophia primo loco dividitur in duo; quorum unum est, quo cognoscimus dispositiones nostrorum operum; alterum est, quo cognoscimus omnia alia, quae sunt. Una enim est pars philosophiae, quae facit cognoscere, quid debeat agi, et haec dicitur practica; et altera est, quae facit cognoscere, quid debeat intelligi, et haec est theorica. Una est ergo in intellectu, altera in effectu; una consistit in sola cognitione mentis, altera in executione operis. Quia enim philosophia ad hoc inventa est, ut per eam anima perficiatur, duo autem sunt, quibus anima perficitur, scilicet scientia et operatio, idcirco philosophia, quae ordo est animae, necessario dividitur in scientiam et operationem, quemadmodum anima dividitur in sensum et rationem; ad partem enim 12 sensibilem pertinet operatio, et ad partem rationalem pertinet speculatio. Sed quia rationalis pars animae dividitur in cognitionem divinorum, scilicet quae non sunt ex nostro opere, et in cognitionem humanorum, scilicet quae sunt ex nostro opere, ideo finis philosophiae est perfectio animae, non ut sciat tantum, quod debeat intelligere, sed etiam ut sciat, quid debeat agere, et agat. Nam finis speculativae est conceptio sententiae ad intelligendum; finis vero practicae est conceptio sententiae ad agendum. Partes igitur, in quas primum philosophia dividitur, hae sunt: scilicet theorica et practica. Post haec restat, ut quae et quot sint partes cuiusque istarum primarum partium philosophiae videamus. Superius diximus, quod theorica est cognitio eorum, quae sunt non ex nostro opere. Ea vero, quae sunt non ex nostro opere nec ex nostra voluntate secundum quosdam ex philosophis primo dividuntur in duo; nam eorum alia sunt, quibus nullus unquam accidit motus, ut Deus et angelus; et alia sunt, quibus accidit motus, ut identitas, unitas, multitudo et 2 Wir lesen mit Baurs Hss. C, H und R: invisibiliter statt visibiliter 6

6 causalitas. Sed haec, quibus accidit motus, similiter dividuntur in duo; nam eorum alia sunt, quae nunquam possunt esse sine motu, ut humanitas et quadratura; et alia sunt, quae possunt esse sine motu, ut unitas et causa. Ea vero, quae non possunt esse sine motu, similiter dividuntur in duo; nam eorum alia possunt intelligi sine materia 13 propria, quamvis non possint esse sine materia, ut quadratura; et alia nec possunt esse nec intelligi sine propria materia, ut humanitas. Quae vero possunt esse sine motu, quamvis accidat eis motus, duobus modis considerantur: uno prout sunt in se ipsis absque omni materia, alio prout accidit eis motus. Consideratio vero eorum, secundum quod accidit eis motus, fit duobus modis: aut enim considerantur secundum propriam materiam et proprium motum, ut cum ignis dicitur unus et elementa dicuntur quattuor et calor vel frigiditas dicitur causa et anima dicitur principium motus corporis, quamvis separata possit existere per se; aut considerantur non secundum propriam materiam nec secundum proprium motum, sicut cum intelliguntur dispositiones eorum, quae sunt aggregatio, divisio, multiplicatio et cetera, quae consequuntur materiam, quamvis haec non accidant ei nisi ex materia et commixtione motus. Haec enim sequuntur numerum, sed vel sunt in intellectu hominum vel existunt in rebus mobilibus divisis, segregatis et aggregatis. Sed cum intellectus abstrahit ea aliquo modo, tunc non est necesse, assignari eis speciales materias. Eorum igitur, quae non sunt ex nostro opere, alia sunt et intelliguntur sine motu et numquam accidit eis motus, ut Deus et angelus; et alia sunt et intelliguntur sine motu, sed motus accidit eis, ut unitas et causa et numerus et similia; et alia sunt, quae quamvis non sint sine motu, tamen intelliguntur sine motu, ut quadratura; et alia sunt, quae nec sunt nec intelliguntur sine motu, ut humanitas. 14 Secundum alios vero praedicta divisio videtur aliter fieri, sed tamen sub eodem sensu hoc modo: Omnia, quae intelliguntur aut omnino sunt extra materiam et motum, nec coherent corporibus convertibilibus et mobilibus, ut Deus et angelus et unitas, causa et causatum et conveniens et inconveniens et esse et privatio et similia; sed ex hiis quaedam sunt, quae impossibile est existere in materia, sicut Deus et angelus; et quaedam sunt, quibus licet non sit necesse existere in materia, accidit tamen eis existere in materia, ut unitas et causa corpus enim dicitur unum et dicitur causa sicut et angelus dicitur causa et unus, aut omnia sunt in materia et motu, ut figura et humanitas. Sed ex hiis quaedam sunt, quae nec possunt esse nec possunt intelligi esse nisi in materia propria ut homo, vegetabile, animal, caelum, terra, metallum et reliquae species corporeae; et quaedam sunt, quae possunt intelligi esse sine materia propria, ut figura, quadratura, rotunditas, curvitas et similia, quae quamvis non 7

7 habeant esse nisi in materia, tamen ad esse suum non est necessaria eis una materia potius quam alia. Secundum has igitur omnes divisiones necessario partes philosophiae theoricae tres sunt: scilicet aut speculatio de hiis, quae non sunt separata a suis materiis nec in esse nec in intellectu; aut est speculatio de hiis, quae sunt separata a 15 materia in intellectu, non in esse; aut speculatio de hiis, quae sunt separata a materia in esse et in intellectu. Prima autem pars divisionis dicitur scientia physica sive naturalis, quae est prima et infima; secunda dicitur scientia mathematica sive disciplinalis, quae est media; tertia dicitur theologia sive scientia prima, sive philosophia prima, sive metaphysica. Et ob hoc dicit Boethius, quod physica est inabstracta et cum motu, mathematica abstracta et cum motu, theologia vero abstracta et sine motu. Et hae tres tantum scientiae sunt partes philosophiae theoricae, eo quod non possunt esse plus genera rerum quam haec tria, de quibus posset fieri speculatio. Unde Aristoteles: Ideo scientiarum sunt species tres, quoniam una speculatur, quod movetur et corrumpitur ut naturalis; et secunda, quod movetur et non corrumpitur ut disciplinalis; tertia considerat, quod nec movetur nec corrumpitur ut divina. Huius autem tripartitae partis theoricae communis utilitas est cognoscere dispositiones omnium, quae sunt, ad hoc ut describatur in animabus nostris forma totius esse secundum ordinem suum, quemadmodum forma visibilis describitur in speculo, huiusmodi enim descriptio in anima nostra est perfectio ipsius animae, quoniam aptitudo animae ad recipiendum eam est proprietas ipsius animae; unde describi eam 16 in anima in praesenti quidem est summa nobilitas et est causa felicitatis in futuro. Sed quia ad consequendam futuram felicitatem non sufficit sola scientia intelligendi quicquid est, nisi sequatur etiam scientia agendi, quod bonum est, ideo post theoricam sequitur practica, quae similiter dividitur in tres partes. Quarum una est scientia disponendi conversationem suam cum omnibus hominibus. Cui necessaria est grammatica, poetica, rhetorica et scientia legum saecularium, in quibus est scientia regendi civitates et scientia cognoscendi iura civium, et haec dicitur politica scientia et a Tullio civilis ratio vocatur. Secunda est scientia disponendi domum et familiam propriam; per quam cognoscitur qualiter vivendum sit homini cum uxore et filiis et servis et cum omnibus domesticis suis, et haec scientia vocatur ordinatio familiaris. Tertia est scientia, qua cognoscit homo ordinare modum proprium sui ipsius secundum honestatem animae suae, scilicet ut sit incorruptus et utilis in suis moribus; et haec scientia dicitur ethica sive moralis. Quia enim omnis homo vel vivit solus vel cum aliis, sed si cum aliis, tunc vel cum domesticis suis vel cum civibus suis, ideo 8

8 haec scientia, practica philosophia, necessario dividitur in has tres scientias, scilicet in scientiam ordinandi conversationem communem cum concivibus, et in scientiam conversationem ordinandi privatam cum suis familiaribus, et in scientiam ordinandi conversationem 17 propriam sui ipsius, ut sibi bene conveniat et in nullo a se dissideat. Utilitas autem communis huius tripartitae scientiae practicae est cognoscere per eam maneries actionum agendarum, ex quibus proveniunt nobis utilia in hoc mundo et certificatur spes vitae aeternae in futuro. Veritas autem horum omnium certificatur probatione speculativae et auctoritate legis divinae. Sed unumquodque sigillatim certificatur divina lege. Et in hiis sex scientiis continetur, quicquid potest sciri et debet fieri; et idcirco dictum est, quod intentio philosophiae est comprehendere, quicquid est, quantum possibile est. Cuius utilitas est acquisitio perfectionis humanae animae ad consequendam futuram felicitatem. Perfici autem anima humana non potest, nisi per cognitionem veri et dilectionem boni. Nam communis finis scientiarum speculativarum est cognitio veritatis; et communis finis scientiarum practicarum est amor bonitatis. Illae docent, qualiter in omni re veritas cognoscatur, istae docent, qualiter in omni re virtus diligatur et opere compleatur. Hiis igitur duobus perficitur homo et efficitur dignus aeterna felicitate, quae sunt cognitio veri et dilectio boni. 18 Verum autem aliud est notum, aliud ignotum. Notum verum est, ut duo plus sunt quam unum et omne totum maius est sua parte et similia. Ignotum autem verum est, ut mundus coepit et angelus constat ex materia et forma et similia, quae probatione egent. Unumquodque autem ignotum non fit notum nisi per aliquod, quod est notum. Sola ergo logica est scientia, quae docet per notum pervenire ad cognitionem ignoti, quod postea probabitur; quare logica naturaliter praecedit omnes partes philosophiae theoricae et est necessaria illis ad acquirendum verum. Sed quia logica verum non nisi propositione significat, omnis vero propositio ex terminis constat, sed terminos formando et componendo sibi scientia grammaticae praeparat, ideo grammatica logicam et omnes alias scientias tempore praecedit, quae prima hominem quasi nutrix in recte loquendo peritum reddit. Et ita omnis scientia vel est pars philosophiae vel instrumentum, vel pars simul et instrumentum. Pars philosophiae est ut naturalis vel mathematica vel divina, sicut praediximus. Instrumentum autem tantum est ut grammatica. Sed pars et instrumentum simul est logica. Grammatica vero instrumentum est philosophiae, quantum ad docendum, non quantum ad discendum, sine verbis enim philosophia potest sciri, sed non doceri. Logica 9

9 vero, secundum quod utilis est ad veritatem in se et in aliis scientiis inveniendam, 3 19 instrumentum, sed secundum quod philosophia subiecti eius dispositiones inquirit, sicut et de ceteris, pars eius est. Cognitis autem tribus principalibus theoricae philosophiae partibus, quae sunt naturalis, disciplinalis et divina, nunc quid circa earum unamquamque inquirendum sit videamus. Circa unamquamque autem earum haec inquirenda sunt, scilicet: quid ipsa sit, quod genus est, quae materia, quae species, quae partes, quod officium, quis finis, quod instrumentum, quis artifex, quare sic vocetur, quo ordine legenda sit. [Scientia naturalis] Sed quoniam inter omnes theoricae philosophiae partes naturalis prior est quantum ad nos, ideo circa eam prius ista inquiramus. Quid autem sit ipsa sic definitur: Scientia naturalis est scientia considerans sola inabstracta et cum motu. Nam quia omnis forma materiae aut potest abstrahi a materia aut non potest, naturalis autem considerat materiam simul cum forma, quae a materia abstrahi non potest, sicut praedictum est, ideo inabstracta dicitur; sed quia forma quamdiu in materia est, semper variatur, ideo in motu esse perhibetur. Genus autem eius est, quod ipsa est prima pars theoricae philosophiae, prima siquidem quantum ad nos. Prius enim 20 nobis est formam cum materia simul apprehendere sensu, quam formam sine materia intellectu. Materia vero naturalis scientiae est corpus, non secundum quod est ens, nec secundum quod est substantia, nec secundum quod est compositum ex duobus principiis, quae sunt materia et forma, sed secundum quod subiectum est motui et quieti et permutationi. Consideratio enim corporis potest fieri hiis omnibus modis, qui conveniunt aliis scientiis, quae tractant de corporibus; sed naturalis non considerat corpora nisi secundum quod permutantur et convertuntur. Sed quia scientiarum aliae sunt universales, aliae particulares, universales autem dicuntur, sub quibus multae aliae scientiae continentur, tunc scientia naturalis universalis est, quia octo 3 Wir lesen mit Baurs Hs. H: inveniendam statt inveniendis 10

10 scientiae sub ea continentur: scilicet scientia de medicina, scientia de iudiciis, 4 scientia de nigromantia secundum physicam, scientia de imaginibus, scientia de agricultura, scientia de navigatione, scientia de speculis, scientia de alquimia, quae est scientia de conversione rerum in alias species; et haec octo sunt species naturalis scientiae. Partes autem huius scientiae naturalis sunt octo. Quarum prima est inquisitio de eo, in quo communicant omnia corpora naturalia sive simplicia, sive composita: scilicet in principiis et accidentibus consequentibus illa principia; et hoc docetur in libro, qui dicitur: De naturali auditu. 21 Secunda pars est inquisitio de corporibus simplicibus an sint; et si sint, tunc quae corpora sunt et quantus est eorum numerus. Et haec consideratio est de mundo quid est et quae et quot sint partes eius et quod in summa sunt tres vel quinque; et haec consideratio est de caelo et de distinctione eius in reliquis partibus mundi; et quod materia eius una est; et hoc docetur in prima parte primi libri eius, qui dicitur: Libri caeli et mundi. Deinde sequitur inquisitio de elementis corporum compositorum an sint in istis simplicibus, quorum esse demonstratur, an sint corpora alia ab eis; si autem sunt in istis, nec possibile est illa esse extra ea; tunc an sint totum eorum an partes; si autem fuerint partes eorum, tunc quae sint ex eis; et haec inquisitio est usque ad finem primae partis primi libri eius, qui dicitur: Caeli et mundi. Deinde sequitur consideratio de eo, in quo communicant omnia simplicia, quorum alia sunt elementa et principia compositorum corporum et alia quae non sunt ipsis elementa; et haec inquisitio est de caelo et partibus eius et docetur in principio secundae partis eius libri, qui dicitur: Liber caeli et mundi et durat circiter usque duas tertias eius. Deinde sequitur consideratio de eo, quod est proprium eorum, quae sunt elementa, et eorum, quae non sunt elementa, tam de principiis quam de accidentibus concommitantibus ea; et hoc 22 docetur in fine partis secundae et tertiae et quartae eius libri, qui dicitur: Liber caeli et mundi. Tertia pars est inquisitio de permixtione et corruptione corporum naturalium communiter et de hiis ex quibus componuntur et de qualitate generationis et corruptionis elementorum et qualiter alia ex aliis generantur et qualiter generantur ab eis corpora composita in summa summa; 5 et docet principia omnium istorum; et hoc totum docetur in libro, qui dicitur: De generatione et corruptione. 4 Wir folgen dem Wortlaut des von Gundissalinus hier zitierten anonoymen Traktats De ortu scientiarum; Baur: indiciis 5 Wir folgen dem Wortlaut des hier von Gundissalinus zitierten al-farabi; Baur: summo 11

11 Quarta vero pars est inquisitio de principiis actionum et passionum, quae propria sunt elementis tantum et compositis ab eis; et hoc continetur in primis tribus partibus libri, qui dicitur: De impressionibus superioribus. Quinta vero pars est consideratio de corporibus compositis ab elementis et de hiis, quae sunt similium sive dissimilium partium, et quod ex hiis, quae sunt similium partium, sunt ea, quae sunt partes, ex quibus componuntur ea, quae sunt diversarum, sicut caro et os; et ex hiis sunt, quae nullo modo sunt pars corporis naturalis diversarum partium, sicut sol et aurum et argentum. Deinde sequitur consideratio de eo, in quo communicant omnia corpora composita; deinde consideratio de eo, in quo communicant omnia composita similium partium, sive sint partes corporis compositi diversarum partium sive non. Et hoc continetur in quarto libro De impressionibus superiorum. Sexta vero pars est consideratio de eo, in quo 23 communicant corpora composita similium partium, quae non sunt partes compositi diversarum partium; et haec sunt corpora mineralia et species rerum mineralium; et de eo, quod est proprium unicuique speciei eorum. Et hoc docetur in libro, qui intitulatur: De mineris. Septima est consideratio de eo, in quo communicant species vegetabilium, et de eo, quod est proprium cuiusque eorum; quae est una ex duabus partibus speculativis de compositis diversarum partium; et hoc docetur in libro De vegetabilibus. Octava est consideratio de eo, in quo communicant species animalium, et de eo, quod est proprium unicuique eorum; et haec est secunda pars speculationis de compositis diversarum partium; et hoc docetur in libro, qui intitulatur De animalibus, et in libro De anima et in eis, quae sunt usque ad ultimum librorum De naturalibus. Scientia igitur naturalis de omni specie omnium corporum dat principia quattuor et accidentia eorum concommitantia illa principia. Haec igitur summa est de eo, quod est in scientia naturali et de partibus eius, et summa eius, quod est in unaquaque parte eius. Officium autem eius artis est contemplari corpora 24 naturalia et accidentia, quae non habent esse nisi per ista corpora; et docet res, a quibus et per quas et ad quas existunt corpora haec. Corporum autem alia sunt artificialia, alia naturalia. Artificialia sunt sicut vitrum et ensis et lectus et pannus; ad ultimum omne illud est corpus artificiale, cuius esse est per artem et per voluntatem hominis. Naturalia vero sunt, quorum esse non est ex humana arte vel voluntate, sicut caelum et terra et quae sunt inter utraque, ut pluviae et animalia. Et dispositio quidem corporum naturalium et artificialium consimilis est in hoc, quod sicut in corporibus artificialibus inveniuntur res, quae non habent esse nisi per ipsa corpora artificialia, et 12

12 inveniuntur res, a quibus et per quas et ad quas existit esse ipsorum, sic et in naturalibus, quamvis haec omnia magis appareant in artificialibus quam in naturalibus. Illa enim, quae non habent esse nisi per ipsa corpora artificialia, sunt sicut lixatura in panno et splendor in ense et pervietas in vitro et sculptura in lecto. Res vero, ad quas fiunt corpora artificialia, sunt fines et intentiones, sicut pannus factus est ut cooperiat, et ensis ut feriat, et lectus ut nos a terra suspendat. Res vero, propter quas fiunt corpora artificialia, sunt sicut vitrum ut in eo reponatur illud, quod ex//25//siccari timetur. Fines vero et intentiones, ad quas sunt accidentia, quae non habent esse nisi per corpora artificialia, sunt sicut lixatura panni ut per eam fiat pulchrior, et sicut splendor ensis ut per ipsum inimicus terreatur, et sicut sculptura lecti ut pulchrior appareat, et sicut pervietas vitri ut quod in eo ponitur exterius appareat. Res vero, a quibus sunt corpora artificialia, sunt actores et procuratores eorum, sicut carpentarius, a quo est lectus, et politor ensis. Res autem, per quas existunt corpora artificialia, duae sunt in omni corpore, scilicet materia et forma. Forma est ut in ense acuitas, quia acuitas est constitutio et forma ensis, per quam suam efficit operationem. Materia vero est ut in ense ferrum, quod est materia subiecta et est sicut deferens formam et constitutionem eius. Esse vero panni similiter est ex duobus, scilicet ex materia, quae fila sunt, et forma, quae est contextio. Et esse lecti est ex materia ligni et forma quadratura; similiter et in aliis, quoniam ex coniunctione istorum provenit esse ipsorum et actio et perfectio, et unumquodque istorum corporum non agit aliquid nec fit nec administratur aliquid, nec provenit ex eo aliquod vitae iuvamen nisi cum forma advenit in materiam. Similiter est in naturalibus. Nam unumquodque eorum non est nisi ad intentionem et finem 26 aliquem. Similiter omne accidens, quod habet esse per corpora naturalia: sic et esse uniuscuiusque corporis naturalis est ex materia et forma. Verumtamen haec in artificialibus evidentiora sunt et subiecta visui, sed in naturalibus non ita apparent, quorum constitutiones non sunt sensatae et ipsorum esse non verificatur apud nos nisi per ratiocinationem et demonstrationem. In quibusdam quoque artificialibus formae non sunt sensatae, sicut in vino: nam vinum est corpus artificiale; sed virtus eius, quae inebriat, non est sensata nec cognoscitur esse eius nisi per ipsam operationem, et illa quidem virtus est forma vini et eius constitutio, cuius comparatio ad vinum est sicut comparatio acuitatis ensis ad ensem. Similiter in medicinis compositis, quae non operantur in corporibus, nisi per virtutes provenientes in eis per operationem; quae virtutes non sunt sensatae, sed operationes earum. Sic itaque omnis medicina constat ex duobus: materia, scilicet speciebus, ex quibus componitur, et forma, scilicet virtute, per quam 13

13 sua operatio operatur, quae virtus si destruitur, iam non erit medicina, sicut si destruatur acuitas, non erit ensis. Et materiae quidem et formae corporum et actores et fines eorum, per quos existunt, nominantur principia corporum; et si sunt ex accidentibus corporum, vocantur principia accidentium, quae sunt in corporibus. 27 Finis vero scientiae naturalis est cognitio corporum naturalium. Ipsa einm facit sciri corpora naturalia vel ostendendo, quod ex eis est sensibile, vel probando, quod ex eis est intelligibile. Et docet cuiusque corporis naturalis materiam et formam et actorem et finem, propter quem est illud opus; et similiter de accidentibus eius docet, in quo habeant esse et a quibus fiant et fines, propter quos fiant. Haec igitur scientia dat principia corporum naturalium et accidentium suorum. Instrumentum autem huius artis est syllogismus dialecticus, qui constat ex veris et probabilibus. Unde Boethius: In naturalibus rationabiliter versari oportet. Artifex est naturalis philosophus, qui rationabiliter procedens ex causis rerum effectus et ex effectibus causas et principia inquirit. Haec autem scientia physica, i.e. naturalis, dicitur, quia de solis naturalibus, quae naturae motui subiacent, tractare intendit. Post logicam autem legenda et discenda est; nam quia naturalis dialectico syllogismo utitur, logica autem docet, quomodo dialecticus syllogismus componatur, ideo post logicam legenda esse proponitur. 28 De mathematica Circa mathematicam quoque haec eadem requirenda sunt. Ipsa enim sic definitur: mathematica est scientia abstractiva considerans res existentes in materia, sed absque materia, verbi gratia: linea, superficies, circulus, triangulus et similia, quamvis non sint nisi in materia; ita tamen ea considerat, quod ad materias, in quibus sunt, nullum penitus respectum habeant. Unde ab aliis sic definitur: mathematica est scientia abstractiva considerans quantitatem abstractam; abstractam enim quanitatem dicimus, quam intellectu a materia separantes vel ab aliis accidentibus, ut est par, impar vel alia huiuscemodi, quae in sola ratiocinatione tractamus. Nunc autem, quid sit abstractio et quot modis fiat, videamus. Abstractio est formae rei qualiscunque apprehensio. Hanc autem fomam aliter apprehendit sensus, aliter imaginatio, 14

14 aliter aestimatio, aliter intellectus. Ex hiis enim alia abstrahunt formam rei perfecte, alia imperfecte. Perfecte quidem formam rei abstrahunt, quae pure et simpliciter eam absque materia et absque omnibus aliis accidentibus, quibus in materia iuncta est, apprehendunt. Imperfecte vero formam rei abstrahunt, quae cum aliquibus vel pluribus accidentibus materiae eam apprehendunt. Quapropter visus imperfecte formam rei 29 abstrahit, quoniam eam non nisi in praesente materia et cum multis accidentibus apprehendit. Imaginatio vero aliquantulum plus formam a materia abstrahit, quia ad hoc, ut forma in se subsistat, praesentiam materiae non requirit; sed tamen formam ab omnibus accidentibus materiae non secernit. Formae etenim non sunt in imaginatione, nisi secundum hoc, quod sunt sensibiles, i.e. secundum quantitatem et qualitatem aliquam et situm, imaginatio enim non potest imaginare formam taliter, ut in ea convenire possint omnia individua illius speciei; cum enim homo imaginatur, potest imaginari sicut unus ex hominibus, et possibile est ceteros homines esse aliter quam sit ille imaginatus. Aestimatio vero transcendit hunc ordinem abstractionis, quoniam apprehendit intentiones non materiales, quae non sunt in suis materiis, quamvis accidat eis esse in materia. Figura enim et color et situs et hiis similia sunt res, quae non possunt esse nisi in materiis corporalibus; bonum vero et malum, licitum et illicitum, honestum et inhonestum et hiis similia in se quidem sunt res non materiales, quamvis accidat eis esse in materia. Si enim in se essent materiales, numquam intelligerentur nisi in corpore. Materia enim hic accipitur substantia corporea. Aestimatio ergo cum apprehendit res materiales, abstrahit eas a materia et apprehendit intentiones non materiales, quamvis sint materiales. Et haec abstractio purior et vicinior est simplicitati 30 quam duae priores. Sed tamen non omnino expoliat formam ab accidentibus materiae, eo quod particulariter apprehendit eam secundum unamquamque materiam et secundum comparationem eius ad illam ligatam cum forma sensibili et stipatam ab accidentibus materiae et cum convenientia imaginationis in illa. Intellectus vero apprehendit formas abstractione perfecta et nuda omnino a materia. Id enim, quod per se nudum est a materia, ad apprehendendum illud non eget abstrahi a materia; sed hoc, quod non habet esse nisi in materia, vel cuius esse est materiale vel cui hoc accidit: a materia quidem et ab omnibus appendiciis materiae, quae cum ipsa sunt, abstrahit et apprehendit illud apprehensione simpli, ita ut exempli gratia fiat sicut homo, qui praedicatur de pluribus. Sic enim apprehendit multa unam naturam et separat illam ab omni quantitate et 15

15 qualitate et situ et ubi. Nisi enim abstraheretur 6 ab hiis, non esset apta praedicari de pluribus. Forma enim humana est natura, in qua conveniunt omnia singularia illius speciei aequaliter, quorum est una definitio. Sed quia accidit ei existere in hoc singulari et in illo, ideo multiplicata est. Hoc autem non habet ex natura sua: si enim ex natura humana esset, unde deberet multiplicari, tunc non praedicaretur homo de aliquo uno numero. Si vero humanitas ex hoc, quod est humanitas, esset Petri, tunc humanitas non esset alterius. Unum ergo ex eis, quae accidunt humanitati ex materia, est haec species pluralitatis et diversitatis. Et praeter haec etiam accidit ex materia aliquis modus quanti, 31 qualis et ubi et situs; quae omnia extranea sunt a natura ipsius, quoniam si ex hoc, quod est humanitas, esset huius vel illius preadicti termini, tunc oporteret, ut quisquis humanitate homo esset, conveniret cum omnibus aliis in hiis accidentibus. Igitur forma humana ex sua essentia non habet haec accidentia, sed accidunt ei ex materia, sine quibus in ea esse non potest. Sic ergo mathematica abstracta dicitur, quia illa, de quibus tractat, ab omni materia et accidentibus materiae omnino separat. Cum enim de numero vel figura agit, cuius materiae vel coloris vel situs sit, nullatenus attendit; sed ea ita simpliciter considerat, ut omnes numeri, omnes trianguli in una definitione pariter conveniunt; et ita de ceteris. Genus eius est, quod ipsa est secunda pars theoricae philosophiae a materia abstracta et cum motu. Quamvis enim res per intellectum a materia abstrahantur, tamen, quia tales quod sine materia esse non possunt, utique sine motu non sunt in materia, dumtaxat non in intellectu. Materia eius est universaliter quantitas, sed divisim magnitudo et multitudo: de hiis enim, quae accidunt magnitudini et multitudini, plenissime tractat. Mathematica quoque universalis est, quia sub ea continentur septem artes, quae sunt arithmetica, geometria, 32 musica et astrologia, scientia de aspectibus, scientia de ponderibus, scientia de ingeniis. Partes mathematicae sunt quattuor: magnitudo et multitudo; sed magnitudo alia mobilis, alia immobilis; multitudo quoque alia per se, alia relata. Sed multitudinem per se arithmetica speculatur, eius vero, quae est relata scientiam, musica profitetur. Magnitudinis vero immobilis proprietates geometria declarat; sed magnitudinis mobilis peritiam astrologia declarat. Constat igitur, quod totum praedicamentum quantitatis materia est mathematicae facultatis, quando quidem singulae species istius materia sunt singularum specierum illius, quapropter singulae materiae specierum partes erunt generis earum. 6 Wir lesen mit Baurs Hss. C und D: abstraheretur statt abstraherent 16

16 Instrumentum vero mathematicae universaliter est demonstratio. Demonstratio autem est syllogismus constans ex primis et veris propositionibus. Primorum autem alia sunt sensibilia, ut: omnis ignis calet, et: omnis nix alba est, et similia; alia intelligibilia, ut: omne totum maius est parte sua, et similia. Huiusmodi autem intelligiblium alia sunt prima, alia secunda. Prima sunt, quae cum primo audiuntur, statim conceduntur. Prima sunt, quae syllogismorum conclusiones esse non possunt, nulla enim sunt nociora eis, et ideo dicuntur per se nota, quia non possunt fieri nota per alia; unde appellantur communes animi conceptiones, quas quisque, cum audit, approbat. 33 Secunda vero intelligibilia sunt, quae in demonstrationibus concluduntur, qualia sunt theoremata Euclidis; quae postquam probantur per prima, in demonstratione assumentur, et ideo non sunt per se nota, quia non fiunt nota per se, sed per alia. Artis autem demonstrativae duae species sunt, scilicet geometria et logica. Prima vero geometricae demonstrationis sumpta sunt ab alia arte, quae est prior illa, sicuti hoc quod dicit Euclides: punctus est, cui pars non est ; et: linea est longitudo sine latitudine ; superficies est, quae habet longitudinem et latitudinem. Similiter prima logicae demonstrationis sumpta sunt ab alia arte, quae est prior illa, sicuti hoc quod dicitur: omne, quod est, excepto deo, est substantia vel accidens ; et: substantia est, quod existens per se est susceptibile contrariorum ; et quod accidens est, quod, cum sit in aliquo, non est pars eius et destruitur absque destructione illius, et quod substantia alia est simplex, ut materia vel forma, alia composita, ut corpus et spiritus; et quod omnis substantia vel est causa agens vel causatum paciens; et quod causa agens dignior est suo causato paciente; et quod inter affirmationem et negationem non est medium, nec inter esse et non esse. Quisquis autem vult peritus esse in demonstrationibus lo//34//gicis, oportet, ut prius se exerceat in demonstrationibus geometricis, quia proximiores sunt ad intelligendum et faciliores ad speculandum, quoniam exempla eorum sunt sensibilia visui, quamvis intentiones eorum sint intelligibiles; sensibilia enim propinquiora sunt intellectui discipulorum. Artifex est demonstrator. Officium huius artis est verissime probare omne, quod proponitur. Finis eius est consecutio certitudinis de ambiguitate propositae quaestionis. Dicitur autem haec scientia mathematica, i.e. abstractiva. Mathesis enim abstractio interpretatur; unde dicitur: non est secunda mathesis, i.e. secunda abstractio, quia ab hiis, quae a materia per intellectum semel abstrahimus, alia iterum per intellectum abstrahere non possumus; a forma enim non abstrahitur forma, sed a materia. Et quia haec scientia de hiis 17

17 est, quae abstractim intelliguntur, ideo mathematica, i.e. abstractiva, vocatur. Dicitur etiam doctrinalis seu disciplinalis a disciplina pro eo quod, qui in praecedentibus scientiis per diversas opiniones vagatur, in mathematica quasi sub disciplina restringitur, ut unum tantum teneat, quod demonstratione probatur; et ob hoc etiam scientiae disciplinales, i.e. domatrices, apud Arabes 35 dicuntur, quia in hiis arrogantium domantur corda, dum id, quod dicitur, per figuram subiectam 7 oculis contemplatur. Post naturalem autem legenda est, quia, qui per naturalem scientiam formam simul cum materia iam considerat, profecto quantum ad profectum scientiae pertinet dignum est, ut formam sine materia considerare discat, quatenus assuefactus in hiis ad speculandas formas, quae nullius materiae sunt, proficiendo perveniat. De scientia divina Circa divinam quoque scientiam illa eadem requiruntur, scilicet: quid sit ipsa, quod genus eius, quae materia, quae partes, quae species, quod officium, quis finis, quod instrumentum, quis artifex, quare sic vocetur, quo ordine legenda et docenda sit, et quae eius utilitas et quis sit modus agendi. Quid ipsa sit, sic definitur: Divina scientia est scientia de rebus separatis a materia definitione. Item: Divina scientia est philosophia certissima et prima. Item: Divina scientia est sapientia certissima. Quia enim sapientia describitur hiis tribus proprietatibus, quae sunt: Sapientia est nobilior scientia, qua scitur id, quod est nobilius 36 scitum. Item: Sapientia est cognitio, quae est certior et nobilior. Item: Sapientia est scientia primarum causarum totius esse. Hae autem tres proprietates sapientiae conveniunt huic scientiae: ergo ipsa est sapientia, quae est nobilior scientia, qua comprehenditur nobilius scitum. Nobilior vero scientia est, quia est certitudo veritatis, et nobilius scitum, quia est Deus et causae, quae sunt post eum, et etiam cognitio causarum ultimarum omnis esse et cognitio dei. Genus autem huius artis est, quod ipsa est abstracta et sine motu. Cum enim cetere scientiae agant de hiis, quae sunt in materia, sed aliquando abstractis, ut disciplinalis, aliquando inabstractis, ut naturalis, haec sola est, quae agit de hiis, quae omnino sunt separata a motu et a materia secundum existentiam et definitionem. Agit enim de primis causis naturalis et disciplinalis esse et de eo, quod pendet ex hiis, et de causa causarum et de principio principiorum, quod est Deus excelsus. 7 Wir lesen mit Baurs Hs. D: subiectam statt subiectum 18

18 Materiam huius artis quidam dixerunt esse quattuor causas: materialem et formalem, efficientem et finalem. Alii vero materiam huius artis dixerunt esse deum. Qui omnes decepti sunt. Teste enim Aristotele nulla sci//37//entia inquirit materiam suam; sed in hac scientia inquiritur, an sit Deus. Ergo Deus non est materia eius. Similiter de causis. Sed quia in omni scientia id, quod materia ponitur, necessario in alia probatur, post hanc autem nulla restat scientia, in qua materia eius probatur, ideo necessario materia huius scientiae est id, quod communius et evidentius omnibus est, scilicet ens, quod siquidem non oportet quaeri, an sit vel quid sit, quasi in alia scientia post hanc debeat hoc certificari, pro eo quod inconveniens est, ut aliqua scientia stabiliat suam materiam. Partes autem huius scientiae sunt quattuor: quoniam eorum, quae inquiruntur in hac scientia, quaedam sunt separata omnino a materia et ab appendiciis materiae; et quaedam sunt commixta materiae, sed ad modum, quo commiscetur causa constituens et praecedens, materia enim non est constituens illa; et quaedam, quae inveniuntur in materia et in nonmateria, ut causalitas et unitas; et quaedam sunt res materiales, ut motus et quies. Species vero huius artis sunt consequentia entis, in quae scilicet dividitur ens. Ens enim aliud est substantia, aliud accidens, aliud universale, aliud particulare, aliud causa, aliud causatum, aliud in potentia, aliud in actu, et cetera de quibus sufficienter tractatur in eadem scientia. 38 Officium autem huius artis est certificare principia omnium scientiarum. Finis eius est acquisitio certitudinis principiorum ceterarum scientiarum. Instrumentum eius est demonstratio. Artifex vero theologus sive philosophus divinus. Quare sic vocatur. Multis modis haec scientia vocatur. Dicitur enim scientia divina a digniori parte, quia ipsa de Deo inquirit, an sit, et probat, quod sit. Dicitur philosophia prima, quia ipsa est scientia de prima causa esse. Dicitur etiam causa causarum, quia in ea agitur de Deo, qui est causa omnium. Dicitur etiam metaphysica, i.e. post physicam, quia ipsa est de eo, quod est post naturam. Intelligitur autem hic natura virtus, quae est principium motus et quietis: immo est virtus et principium universorum accidentium, quae proveniunt ex materia corporali. Unde, quia haec scientia dicitur post naturam, haec posteritas non est quantum in se, sed quantum ad nos. Primum enim, quod percipimus de eo, quod est, et scimus eius dispositiones, natura est; unde quod meretur vocari haec scientia considerata in se, hoc est, ut dicatur, quod est scientia de eo, quod est ante naturam. Ea enim, de quibus inquiritur in illa, per essentiam et per scientiam sunt ante naturam. 19

19 39 Ordo etiam huius scientiae est, ut legatur post scientias naturales et disciplinales. Sed post naturales ideo, quia multa de hiis, quae conceduntur in ista, sunt de illis, quae iam probata sunt in naturali, sicut generatio et corruptio et alteritas et locus et tempus et quod omne, quod movetur, ab alio movetur, et quae sunt ea, quae moventur a primo motore, et cetera. Post disciplinales autem ideo, quia intentio ultima in hac scientia est cognitio gubernationis Dei altissimi et cognitio angelorum spiritualium et ordinum suorum et cognitio ordinationis in compositione circulorum. Ad quam scientiam impossibile est perveniri nisi per cognitionem astrologiae; ad sientiam vero astrologiae nemo potest pervenire nisi per scientiam arithmeticae et geometriae. Musica vero et ceterae particulares disciplinarum et morales et civiles utiles sunt, non necessariae, ad hanc scientiam. Hoc autem ordine ipsa tractatur: In primis inquirit de essentiis et de rebus, quae accidunt eis secundum hoc, quod sunt essentiae. Deinde inquirit de principiis demonstrationum in scientiis speculationis vel partibus specialibus. Deinde inquirit de principiis scientiae logicae et principiis scientiae doctrinalis et principiis scientiae naturalis; et inquirit iustificationem eorum et substantias et proprietates eorum et destruit errores antiquorum, qui erraverunt in principiis istarum scientiarum, sicut error illius, qui putavit punctum et unum et lineam et superficiem esse substantiam et esse separata. Postea inquirit 40 de essentiis, quae nec sunt corpora nec in corporibus. De quibus in primis inquirit, an sint essentiae an non, et demonstratione probat, quod sint essentiae. Deinde inquirit de eis, an sint plures an non, et demonstrat quod sint plures. Postea inquirit, an sint finitae numero an non, et demonstrat quod sint finitae. Deinde inquirit, an ordines eorum in perfectione sint aequales vel inaequales, et demonstratione probat, quod inaequales. Deinde probat, quod ipsae secundum suam multitudinem surgunt a minore ad perfectiorem et a perfectiore, usquequo perveniunt ad postremum perfectum, quo perfectius nihil esse potest, nec inesse potest ei aliquid esse simile nec aequale nec contrarium, et quousque pervenitur ad primum, quo nihil potest esse prius, et ad praecedens, quo nihil potest esse praecedens magis, et ad esse, quod impossibile est acquiri ab alia re; et quod illud esse est unum et primum et praecedens absolute; et demonstrat, quod reliqua esse posteriora sunt eo in esse et quod ipsum esse primum est illud, quod confert omni, quod est praeter ipsum, esse; et quod ipsum unum primum est illud, quod confert omni, quod est praeter ipsum, unitatem; et quod ipsum verum primum est illud, quod omni habenti veritatem praeter ipsum confert veritatem et quomodo conferat illud; et quod impossibile est aliquo modo in eo esse multitudinem, immo 41 illud est, quod supra omnia 20

Die Wahrnehmung der Wahrheit als die Glückseligkeit

Die Wahrnehmung der Wahrheit als die Glückseligkeit Wahrnehmung der Wahrheit als Glückseligkeit 5 Lieferung 14 Hilfsgerüst zum Thema: Die Wahrnehmung der Wahrheit als die Glückseligkeit Fortsetzung 4. Nähere Bestimmung der Wahrnehmungsvereinigung mit der

Mehr

Die Pronomen und ihr Gebrauch

Die Pronomen und ihr Gebrauch Die Pronomen und ihr Gebrauch is, ea, id Sg. Nom. is ea id Pl. Nom. ii eae ea Gen. eius eius eius Gen. eorum earum eorum Dat. ei ei ei Dat. iis iis iis Akk. eum eam id Akk. eos eas ea Abl. eo ea eo Abl.

Mehr

Cap. I.4 Capitulum quartum de tribus modis 10 accipiendi terminum terminus

Cap. I.4 Capitulum quartum de tribus modis 10 accipiendi terminum terminus 30 tractatus i capitulum 3 4 cat vel compositionem terminorum significantium res vel eorum divisionem apud mentem, scilicet per secundariam operationem intellectus, vel modum supponendi terminorum pro

Mehr

1. Person 2. Person. ich. wir unser von uns uns uns durch uns. is, ea, id: 6.3 d)

1. Person 2. Person. ich. wir unser von uns uns uns durch uns. is, ea, id: 6.3 d) 6 Die Pronomina 6.1 Personalpronomina Nom. 1) Nom. 1) 2) egō meī mihi mē a mē nōs nostri nostrum nōbis nōs a nōbis 1. Person 2. Person ich tū du meiner tui deiner mir tibi dir mich tē dich durch mich a

Mehr

Zeit der Engel: Das Aevum (aevitas; aeviternitas)

Zeit der Engel: Das Aevum (aevitas; aeviternitas) Lieferung 5 Hilfsgerüst zum Thema: Die Zeit der Engel: Das Aevum (aevitas; aeviternitas) Am 17. November findet anstelle der Vorlesung ein Gastvortrag von Leo O Donovan, S.J. zum Thema: Zur Möglichkeit

Mehr

Gott als die Wahrheit selbst

Gott als die Wahrheit selbst Lieferung 10 Hilfsgerüst zum Thema: Gott als die Wahrheit selbst 1. Gott ist die Wahrheit Augustinus Papst Leo I. (447): Kein Mensch ist die Wahrheit [... ]; aber viele sind Teilnehmer an der Wahrheit.

Mehr

INHALT. I. Vorwort von Andreas Speer... 11*

INHALT. I. Vorwort von Andreas Speer... 11* INHALT I. Vorwort von Andreas Speer... 11* II. Einleitung von Fiorella Retucci... 15* 1. Handschriftliche Überlieferung... 17* 1.1 Die erste Redaktion... 17* 1.2 Die zweite Redaktion... 21* 2. Die handschriftlichen

Mehr

Hilfsgerüst zum Thema: Gottesbeweise

Hilfsgerüst zum Thema: Gottesbeweise Lieferung 3 Hilfsgerüst zum Thema: Gottesbeweise 1. Wie Richard Dawkins Gott versteht Dawkins: Ich möchte die Gotteshypothese, damit sie besser zu verteidigen ist, wie folgt definieren: Es gibt eine übermenschliche,

Mehr

Catherine König-Pralong Mittelalterliche Philosophie: Proseminar THOMAS VON AQUIN. Semantik und Ontologie. Das Seiende und das Wesen (Kapitel 1-4)

Catherine König-Pralong Mittelalterliche Philosophie: Proseminar THOMAS VON AQUIN. Semantik und Ontologie. Das Seiende und das Wesen (Kapitel 1-4) Catherine König-Pralong Mittelalterliche Philosophie: Proseminar THOMAS VON AQUIN Semantik und Ontologie. Das Seiende und das Wesen (Kapitel 1-4) 2 Proseminar Thomas von Aquin Programm der Sitzungen Prolegomena

Mehr

Fortsetzung des Hauptsatzes. Relativsatz. Fortsetzung des Relativsatzes. Fortsetzung des A.c.I. Fortsetzung des 1. Kausalsatzes

Fortsetzung des Hauptsatzes. Relativsatz. Fortsetzung des Relativsatzes. Fortsetzung des A.c.I. Fortsetzung des 1. Kausalsatzes Cicero, de re publica (1,11) 1 2 Maxime/que 10 solet, 3 4 5 6 4 7 8 9 hoc in hominum doctorum oratione mihi mirum videri 11 quod, 26 iidem 12 qui 17 negent 13 14 15 16 tranquillo mari gubernare se 18 posse,

Mehr

Boethius von Dakien, De summo bono. von Dr. Andreas Kamp

Boethius von Dakien, De summo bono. von Dr. Andreas Kamp Boethius von Dakien, De summo bono von Dr. Andreas Kamp Die bislang einzige www-fassung von "De summo bono" stammt von S. Kawazoe (www.bun.kyoto-u.ac.jp). Sie basiert auf der Print-Edition von Green-Pedersen,

Mehr

OPUS CULA ET TEXTUS HISTORIAM ECCLESIAE EIUSQUE VITAM ATQUE DOCTRINAM ILLUSTRANTIA. EDITA Cl'RANTIBUS. FAse. VI . DURANDI DE S. PORCIANO O. P.

OPUS CULA ET TEXTUS HISTORIAM ECCLESIAE EIUSQUE VITAM ATQUE DOCTRINAM ILLUSTRANTIA. EDITA Cl'RANTIBUS. FAse. VI . DURANDI DE S. PORCIANO O. P. OPUS CULA ET TEXTUS HISTORIAM ECCLESIAE EIUSQUE VITAM ATQUE DOCTRINAM ILLUSTRANTIA SERIES SCHOLASTICA EDITA Cl'RANTIBUS M. GRABMANN ET FR. PELSTER s. J. FAse. VI. DURANDI DE S. PORCIANO O. P. QUAESTIO

Mehr

Sapientia Romanorum Weisheiten aus dem alten Rom

Sapientia Romanorum Weisheiten aus dem alten Rom Sapientia Romanorum Weisheiten aus dem alten Rom Lateinisch/Deutsch Ausgewählt, übersetzt und herausgegeben von Fritz Fajen Philipp Reclam jun. Stuttgart RECLAMS UNIVERSAL-BIBLIOTHEK Nr. 18558 Alle Rechte

Mehr

Auferstehung des Leibes

Auferstehung des Leibes Lieferung 8 Hilfsgerüst zum Thema: Auferstehung des Leibes geistiger Leib (1 Kor. 15) ein Aspekt des Geist/Leib-Problems Wir können diesen Gedanken nicht verstehen, aber wir können wissen, daß der Leib

Mehr

Lateinische Stilübungen 3. Text 7. Cicero, de off. 1, 1-2

Lateinische Stilübungen 3. Text 7. Cicero, de off. 1, 1-2 Lateinische Stilübungen 3 Text 7 Cicero, de off. 1, 1-2 Obwohl du, mein Sohn Marcus, ein Jahr schon Hörer des Kratippos und das in Athen, Überfluss haben musst an Vorschriften und Lehren der Philosophie

Mehr

FACULTAS PHILOSOPHIÆ SOCIETATIS IESU ZAGRABIENSIS

FACULTAS PHILOSOPHIÆ SOCIETATIS IESU ZAGRABIENSIS FACULTAS PHILOSOPHIÆ SOCIETATIS IESU ZAGRABIENSIS DE VERITATE HOMINISQUE INTELLIGERE apud S. Thomam de Aquino sive quomodo veritas hominem liberat Exercitium scriptum ad Baccalaureatus gradum obtinendum

Mehr

Aus 'Responsiones decem'. q.1, concl. 2.: Handschriften: Überlieferung Abkürzungen:

Aus 'Responsiones decem'. q.1, concl. 2.: Handschriften: Überlieferung Abkürzungen: !""! ## Aus 'Responsiones decem'. q.1, concl. 2.: Handschriften: F Freiburg i. d. Schweiz, Cordeliers 26, f. 34r 69v (Leithandschrift) W Wien, NB, Ms. 4319, f. 1ff. M München, BSB Clm 26711, f. 214ra 309vb

Mehr

Cicero, de re publica (1,1)

Cicero, de re publica (1,1) Cicero, de re publica (1,1) 1 2 1 3 4 5 6 M. vero Catoni, homini ignoto et novo, 7 8 quo omnes, 9 10 11 12 qui isdem rebus studemus, 2. Relativsatz 13 14 15 16 17 18 quasi exemplari ad industriam virtutem/que

Mehr

Die Wahrheit als Basis der Toleranz zwischen den Religionen

Die Wahrheit als Basis der Toleranz zwischen den Religionen Lieferung 13 Hilfsgerüst zum Thema: Die Wahrheit als Basis der Toleranz zwischen den Religionen 1. Die Argumentation 1. Das Verlangen nach Glück liegt in der menschlichen Natur. 2. Glück besteht in der

Mehr

Cicero, Laelius de amicitia o

Cicero, Laelius de amicitia o Repetitorium (WS 09/10) B.-J. Schröder 1 Vorab Um einen Text besser zu verstehen, helfen Erkenntnisse der Textlinguistik; diese Wissenschaft beschäftigt sich mit der Frage, was überhaupt ein Text ist,

Mehr

Sind manche gleicher als gleich? EPISTULA MORALIS 96

Sind manche gleicher als gleich? EPISTULA MORALIS 96 Sind manche gleicher als gleich? EPISTULA MORALIS 96 1 suus sua, suum sein, ihr 2 salūs salūtis f die Gesundheit, die Rettung, das Glück / der Gruß 3 dīcere dīcō, dīxī, dictum sagen, sprechen 4 tamen dennoch

Mehr

Informationszentrum für Touristen oder Gäste

Informationszentrum für Touristen oder Gäste 11. 01. 2016 09:36:28 Allgemeines Titel der Umfrage Informationszentrum für Touristen oder Gäste Autor Richard Žižka Sprache der Umfrage Deutsch Öffentliche Web-Adresse der Umfrage (URL) http://www.survio.com/survey/d/x2d7w9l8e4f8u4i5j

Mehr

Thomas von Aquin, Summa theologiae, Prima Pars, Quaestiones I XIII

Thomas von Aquin, Summa theologiae, Prima Pars, Quaestiones I XIII Thomas von Aquin, Summa theologiae, Prima Pars, Quaestiones I XIII Prologus Quia Catholicae veritatis doctor non solum provectos debet instruere, sed ad eum pertinet etiam incipientes erudire, secundum

Mehr

Extensive und intensive Lektüre, z.b. : Cicero, Laelius 1 Repetitorium, SoSe 09 (B.-J. Schröder)

Extensive und intensive Lektüre, z.b. : Cicero, Laelius 1 Repetitorium, SoSe 09 (B.-J. Schröder) Extensive und intensive Lektüre, z.b. : Cicero, Laelius 1 1. Extensive Lektüre eines ganzen Werks: Leitfragen : Cicero, Laelius de amicitia Die folgenden Übungen, anhand von gestellten Aufgaben und Leitfragen

Mehr

Was ist ein Gedanke?

Was ist ein Gedanke? Lieferung 8 Hilfsgerüst zum Thema: Was ist ein Gedanke? Thomas: Es bleibt zu fragen, was der Gedanke selbst [ipsum intellectum] ist. 1 intellectus, -us: Vernunft, Wahrnehmungskraft usw. intellectum, -i:

Mehr

Die Existenz Gottes nach Thomas von Aquin

Die Existenz Gottes nach Thomas von Aquin Lieferung 6 Hilfsgerüst zum Thema: Die Existenz Gottes nach Thomas von Aquin Die fünf Wege stammen nicht original von Thomas selbst, sondern werden von ihm in eigener Fassung dargestellt. Aristoteles ist

Mehr

Inhalt. A. Erster Hauptteil: Die Voraussetzungen der Gottesbenennung Abkürzungs- und Zitationsverzeichnis... 13

Inhalt. A. Erster Hauptteil: Die Voraussetzungen der Gottesbenennung Abkürzungs- und Zitationsverzeichnis... 13 Inhalt Abkürzungs- und Zitationsverzeichnis... 13 Einleitung... 19 1. Fragestellung und Methode... 19 2. Die Dionysiuskommentare als Ort der Namenslehre Alberts... 23 3. Aufbau und Inhalt der vorliegenden

Mehr

Inhaltsverzeichnis. des zweiten Teiles des zweiten Bandes. Zweiter Abschnitt. Syntaxe des zusammengesetzten Satzes. oder

Inhaltsverzeichnis. des zweiten Teiles des zweiten Bandes. Zweiter Abschnitt. Syntaxe des zusammengesetzten Satzes. oder Inhaltsverzeichnis des zweiten Teiles des zweiten Bandes. Zweiter Abschnitt. Syntaxe des zusammengesetzten Satzes oder Lehre von der Satzverbindung". Siebentes Kapitel. 150. A. Beiordnung ' l Verschiedene

Mehr

Beispielaufgaben Konzentration & Aufmerksamkeit

Beispielaufgaben Konzentration & Aufmerksamkeit Beispielaufgaben Konzentration & Aufmerksamkeit 1. Buchstaben- Striche- Test Finde und markiere alle q und d, die mit insgesamt zwei Strichen markiert sind. Dabei ist es egal, ob die Striche über oder

Mehr

Handhaben von Problemen mit Kivitendo

Handhaben von Problemen mit Kivitendo Handhaben von Problemen mit Kivitendo Fehler Eingrenzen, Bugreports erstellen, Ruhe bewahren Wulf Coulmann selbstständiger Kaufmann Berlin 11.10.2012 Wulf () Handhaben von Problemen mit Kivitendo 11.10.2012

Mehr

Maturitätsprüfungen 2011 Latein schriftlich

Maturitätsprüfungen 2011 Latein schriftlich Maturitätsprüfungen 011 Latein schriftlich Klassen: Prüfungsdauer: 40 Minuten Erlaubtes Hilfsmittel: Nach 90 Minuten (9:30 - :30) wird den Schülerinnen und Schülern für 60 Minuten ein Lateinisch-Deutsches

Mehr

Politischer Humanismus und europäische Renaissance. Prof. Dr. Alexander Thumfart

Politischer Humanismus und europäische Renaissance. Prof. Dr. Alexander Thumfart Politischer Humanismus und europäische Renaissance Prof. Dr. Alexander Thumfart Geboren: 24. Februar 1464; Mirandola (Po-Ebene) Gestorben: 17. November 1494; Florenz Ausbildung: Philosophie in Padua Leben:

Mehr

Caesar, de bello Gallico, I, 20

Caesar, de bello Gallico, I, 20 Caesar, de bello Gallico, I, 20 1 Diviciacus 2 3 4 5 multis cum lacrimis Caesarem complexus 6 7 obsecrare coepit, 8 9 10 11 12 ne quid gravius in fratrem statueret: Satz/Struktur Participium coniunctum

Mehr

4. Anhang: Übersicht über die lateinischen Nebensatzarten

4. Anhang: Übersicht über die lateinischen Nebensatzarten 4. Anhang: Übersicht über die lateinischen Nebensatzarten 4.1 Klassifikation der Nebensätze nach der Art der Pronomina oder Konjunktionen 4.1.1 Konjunktionalsätze Konjunktionalsätze werden eingeleitet

Mehr

Exercitia latina Text 1 (Cic. de off. 2, 46-47)

Exercitia latina Text 1 (Cic. de off. 2, 46-47) Exercitia latina Text 1 (Cic. de off. 2, 46-47) Wie bei den übrigen Dingen die Werke des Geistes viel größer sind als die des Körpers, so sind die Dinge, denen wir mit Begabung und Vernunft nachgehen,

Mehr

Glück als der Sinn des Lebens

Glück als der Sinn des Lebens Lieferung 17 Hilfsgerüst zum Thema: Glück als der Sinn des Lebens 1. Kann man menschliches Leben zusammenfassen? Kann man von einem Sinn des Lebens sprechen? Universalität ist eine Vorbedingung für Glück.

Mehr

2. Lernjahr Aufgabenheft 4

2. Lernjahr Aufgabenheft 4 Datum: Klasse: Name: Selbsttest zum Unterrichtsertrag Latein 2. Lernjahr Aufgabenheft 4 BIFIE I Department Standardisierte kompetenzorientierte Reife- und Diplomprüfung Stella-Klein-Löw-Weg 15 / Rund Vier

Mehr

Das Gewissen als Konvergenzpunkt der Wahrheit

Das Gewissen als Konvergenzpunkt der Wahrheit Lieferung 3 Hilfsgerüst zum Thema: Das Gewissen als Konvergenzpunkt der Wahrheit wo Wahrheiten und die Wahrheit konvergieren, so daß ihre Differenz deutlich wird Wahrheit und Wahrhaftigkeit Grundgesetz

Mehr

2. Lernjahr Aufgabenheft 2

2. Lernjahr Aufgabenheft 2 Datum: Klasse: Name: Selbsttest zum Unterrichtsertrag Latein 2. Lernjahr Aufgabenheft 2 BIFIE I Department Standardisierte kompetenzorientierte Reife- und Diplomprüfung Stella-Klein-Löw-Weg 15 / Rund Vier

Mehr

Wahrheit. Hilfsgerüst zum Thema: Lieferung 11. Abstrakt und konkret. Menschen leben im Konkreten abstrakt. konkret =

Wahrheit. Hilfsgerüst zum Thema: Lieferung 11. Abstrakt und konkret. Menschen leben im Konkreten abstrakt. konkret = Lieferung 11 Hilfsgerüst zum Thema: Wahrheit Abstrakt und konkret. Menschen leben im Konkreten abstrakt. konkret = zusammengewachsen Was wächst zusammen? Die Trennung zwischen konkret und abstrakt ist

Mehr

GESCHICHTE KLASSE: 5 6 NIVEAU: E UND GYM. Alexander Kirch / Shutterstock.com

GESCHICHTE KLASSE: 5 6 NIVEAU: E UND GYM. Alexander Kirch / Shutterstock.com Alexander Kirch / Shutterstock.com GESCHICHTE KLASSE: 5 6 NIVEAU: E UND GYM KAUFEN NACH RÖMISCHEM RECHT Unterrichtseinheit zu den Parallelen zwischen antikem und heutigem Recht. Was haben die Gesetze der

Mehr

Marktwertschätzung 89% /11% 63% /38% CHF 690,000 CHF 6,160 CHF 620, ,000 Marktpreis 5.0/5 3.3/5 3.5 /5 1.7/5 3.8 /5

Marktwertschätzung 89% /11% 63% /38% CHF 690,000 CHF 6,160 CHF 620, ,000 Marktpreis 5.0/5 3.3/5 3.5 /5 1.7/5 3.8 /5 /0/0 - Seite Nettowohnfläche (m ) 006 Baujahr. Anzahl Zimmer Etage Anzahl Badezimmer Garagen Lift Balkon/Terrasse CHF 60,000 CHF 6,60 CHF 60,000 -,000 Marktpreis Preis / m Preisspanne.8 /./.0/./. / Geräusch

Mehr

Hilfsgerüst zum Thema:

Hilfsgerüst zum Thema: Lieferung 11 Hilfsgerüst zum Thema: Das Böse 1. Die Lehre des Averroes Alles Gute geht auf Gott zurück; Böses geht auf die Materie zurück. Die erste Vorsehung ist die Vorsehung Gottes. Er ist die Ursache,

Mehr

[45] Demus igitur imperium Caesari, sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest;

[45] Demus igitur imperium Caesari, sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest; Cic., Phil. V 42-45 [42] [XVI] Venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? Advolabat ad urbem a Brundisio homo inpotentissimus ardens odio, animo hostili in

Mehr

Nikolaus Egel: [In: John S. Brewer, Fr. Rogeri Bacon, Opera quaedam hactenus inedita, London 1859, S ].

Nikolaus Egel: [In: John S. Brewer, Fr. Rogeri Bacon, Opera quaedam hactenus inedita, London 1859, S ]. Nikolaus Egel: (Pseudo-) Roger Bacon Brief über die geheimen Werke der Natur und der Kunst und über die Nichtigkeit der Magie. Epistola de secretis operibus artis et naturae, et de nullitate magiae. [In:

Mehr

Deklinationstraining: Substantive

Deklinationstraining: Substantive Deklinationstraining: Substantive Bevor du diese Übungen bearbeitest, solltest du die Deklinationen auf S. 138 oder auf S. 196 gut lernen. Nimm dir dafür genügend Zeit und versuche auch, Ähnlichkeiten

Mehr

Geschichte der Philosophie II Mittelalter und frühe Neuzeit XI

Geschichte der Philosophie II Mittelalter und frühe Neuzeit XI Geschichte der Philosophie II Mittelalter und frühe Neuzeit XI Mittelalter XI 02 Mittelalter XI 02 Aristotelesrezeption Gerardus Cremonensis/Gerhard von Cremona (1114 1187) Kanoniker in Toledo, Übersetzer

Mehr

Unterrichtsmaterialien in digitaler und in gedruckter Form. Auszug aus: Alltag in der römischen Antike 1: Ehe, Erziehung, Leben auf dem Land u.a.

Unterrichtsmaterialien in digitaler und in gedruckter Form. Auszug aus: Alltag in der römischen Antike 1: Ehe, Erziehung, Leben auf dem Land u.a. Unterrichtsmaterialien in digitaler und in gedruckter Form Auszug aus: Alltag in der römischen Antike 1: Ehe, Erziehung, Leben auf dem Land u.a. Das komplette Material finden Sie hier: School-Scout.de

Mehr

DIE BEDEUTUNG DER GÖTTLICHEN GERECHTIGKEIT FÜR ALBERTS POLITISCHE PHILOSOPHIE. EIN REKONSTRUKTIONSVERSUCH DER POLITISCHEN PHILOSOPHIE ALBERTS

DIE BEDEUTUNG DER GÖTTLICHEN GERECHTIGKEIT FÜR ALBERTS POLITISCHE PHILOSOPHIE. EIN REKONSTRUKTIONSVERSUCH DER POLITISCHEN PHILOSOPHIE ALBERTS José Ricardo Pierpauli Przegląd Tomistyczny, t. XXI (2015), s. 87 102 ISSN 0860-0015 Consejo Nacional de Investigaciones Científicas y Técnicas (CONICET) Facultad de Derecho de la Universidad de Buenos

Mehr

Konditionalsatz (Fortsetzung) Relativsatz (Fortsetzung)

Konditionalsatz (Fortsetzung) Relativsatz (Fortsetzung) L. Annaeus Seneca, Epistulae morales ad Lucilium, ep. 35 Satz/Struktur 1 2 3 4 5 Cum te tam valde rogo, Temporalsatz 6 7 ut studeas, 8 9 10 meum negotium ago: Wunschsatz 1)Temporalsatz ( cum iterativum

Mehr

gültig Herbst 2003 bis Sommer 2006 Alles muss raus! von Wilhelm-Maybach-Schule Heilbronn Technisches Gymnasium

gültig Herbst 2003 bis Sommer 2006 Alles muss raus! von Wilhelm-Maybach-Schule Heilbronn Technisches Gymnasium gültig Herbst 2003 bis Sommer 2006 Alles muss raus! von Wilhelm-Maybach-Schule Heilbronn Technisches Gymnasium Abiturjahrgang 2006 LO, RE Benedikt Stiller 3G3 m ipsum ad qui amet dolore, vitae cetero quaerendum

Mehr

Übersetzung: Michael Renemann Stand:

Übersetzung: Michael Renemann Stand: FRANCISCO SUÁREZ, Disputationes Metaphysicae, d. 19: De causis necessario et libere seu contingenter agentibus; ubi etiam de fato, fortuna et casu, s. 2: Utrum inter efficientes causas sint aliquae absque

Mehr

Die eschatologische Vereinigung des Menschen mit Gott als Wahrnehmung der Wahrheit nach Thomas von Aquin

Die eschatologische Vereinigung des Menschen mit Gott als Wahrnehmung der Wahrheit nach Thomas von Aquin Die eschatologische Vereinigung des Menschen mit Gott als Wahrnehmung der Wahrheit nach Thomas von Aquin William J. Hoye, Münster (erschienen in Ende und Vollendung. Eschatologische Perspektiven im Mittelalter

Mehr

ZWEI TEXTE VON JOHANNES DUNS SCOTUS ZUR PHILOSOPHY OF MIND

ZWEI TEXTE VON JOHANNES DUNS SCOTUS ZUR PHILOSOPHY OF MIND SBORNlK PRACf FILOZOFICKE FAKULTY BRNENSKE UNIVERZITY STUDIA MINORA FACULTATIS PHILOSOPHICAE UNIVERSITATIS BRUNENSIS B 40, 1993 Vladimir Richter (Innsbruck) ZWEI TEXTE VON JOHANNES DUNS SCOTUS ZUR PHILOSOPHY

Mehr

DRITTER SONNTAG DER OSTERZEIT

DRITTER SONNTAG DER OSTERZEIT 3. Ostersonntag D.3-1 DRITTER SONNTAG DER OSTERZEIT Zum Eingang VIII Jubelt Gott, alle Lande, halleluja. Einen Psalm singt seinem Namen, halleluja. Gebt Herrlichkeit seinem Lob. Halleluja, halleluja, halleluja.

Mehr

Der Denkansatz des. Johannes Duns Scotus. von Dr. Axel Schmidt

Der Denkansatz des. Johannes Duns Scotus. von Dr. Axel Schmidt 2 Gliederung: Der Denkansatz des 1. Die abstraktiv-resolutive Denkmethode... 4 2. Die distinctio formalis...12 3. Die univocatio entis...21 4. Das Wesen der Freiheit und ihr Primat vor der Notwendigkeit...27

Mehr

Ermenegildo Bidese. (University of Trento, Via Tommaso Gar 14, ITA Trento)

Ermenegildo Bidese. (University of Trento, Via Tommaso Gar 14, ITA Trento) Das Naturgesetz als dialogische Emergenz des Ethischen. Zum Verhältnis zwischen lex aeterna, lex naturalis und motus rationalis creaturae im De-lege-Traktat der Summa Theologiae Thomas von Aquins Ermenegildo

Mehr

hervorgehen, daß derartige Meinungen von der Wahrheit, die sich anderweitig gezeigt hat,

hervorgehen, daß derartige Meinungen von der Wahrheit, die sich anderweitig gezeigt hat, Thomas de Vio Cajetanus (1469 1534) De nominum analogia / De conceptu entis Caput I Quotuplex sit analogia, cum declaratione primi modi 1. Invitatus et ab ipsius rei obscuritate, et a nostri aevi flebili

Mehr

IN 4 SCHRITTEN ZU IHREM TROI

IN 4 SCHRITTEN ZU IHREM TROI IN 4 SCHRITTEN ZU IHREM TROI EINRICHTEN Die Einrichtung Ihrer Software erfolgt in vier Schritten. Das Besondere daran: Sie selbst bestimmen den Zeitpunkt und die Reihenfolge der beschriebenen Schritte.

Mehr

APEX PHISICE ANONYMI

APEX PHISICE ANONYMI APEX PHISICE ANONYMI Lehmke, Hans Maurach, Gregor Riha, Ortrun Walter, Adolf Veröffentlicht in: Abhandlungen der Braunschweigischen Wissenschaftlichen Gesellschaft Band 45, 1994, S.171-263 Verlag Erich

Mehr

Auspicia II Kapitel 28 B Lösungsmöglichkeiten

Auspicia II Kapitel 28 B Lösungsmöglichkeiten Kapitel 28 B 1. Thales a civibus suis irrisus de monstravit artem suam utilem esse. w: Der von seinen Mitbürgern verlachte Thales zeigte, dass seine Kunst nützlich sei/ war. Thales, der von seinen Mitbürgern

Mehr

Dr. Michael Trauth D Trier Die Verwendung von Bildern und Grafiken im TUSTEP-Satzprogramm

Dr. Michael Trauth D Trier   Die Verwendung von Bildern und Grafiken im TUSTEP-Satzprogramm Dr. Michael Trauth D-54296 Trier e-mail: michael.trauth@outlook.de im TUSTEP-Satzprogramm im Tustep-Satzprogramm Die Verwendung von Abbildungen im Tustep-Satzprogramm funktioniert ganz anders, als man

Mehr

Ist Gott das Glück? Hilfsgerüst zum Thema: 1. Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius ( ) Lieferung 9

Ist Gott das Glück? Hilfsgerüst zum Thema: 1. Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius ( ) Lieferung 9 Lieferung 9 Hilfsgerüst zum Thema: Ist Gott das Glück? 1. Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius (480 524) Philosoph, Christ (Laientheologe) und Staatsmann Senator in Rom Sein Vater war Konsul. Er

Mehr

S e m i n a r a r b e i t im Wissenschaftspropädeutischen Seminar Pseudo Latin Languages

S e m i n a r a r b e i t im Wissenschaftspropädeutischen Seminar Pseudo Latin Languages Lorem-Ipsum-Test-Gymnasium Abiturjahrgang 2014 Qualifikationsphase S e m i n a r a r b e i t im Wissenschaftspropädeutischen Seminar Pseudo Latin Languages Lorem Ipsum Verfasser: Leitfach: Seminarleiter:

Mehr

principia Calori, friogorique [ ] sentiendi [ ] tributam esse facultatem I, 6 pag. 9 ff.

principia Calori, friogorique [ ] sentiendi [ ] tributam esse facultatem I, 6 pag. 9 ff. Bernardino Telesio, De rerum natura iuxta propria principia Prooemium pag. 1 f. ratio sensus Calori, friogorique [ ] sentiendi [ ] tributam esse facultatem I, 6 pag. 9 ff. (Corporis partes quae sensoria)

Mehr

KREATÜRLICHKEIT: GEHEIMNIS DES GLAUBENS IM LICHT DER VERNUNFT. THOMAS VON AQUIN ÜBER SCHÖPFUNGSLAUBEN UND SEINSVERSTÄNDNIS

KREATÜRLICHKEIT: GEHEIMNIS DES GLAUBENS IM LICHT DER VERNUNFT. THOMAS VON AQUIN ÜBER SCHÖPFUNGSLAUBEN UND SEINSVERSTÄNDNIS 1 KREATÜRLICHKEIT: GEHEIMNIS DES GLAUBENS IM LICHT DER VERNUNFT. THOMAS VON AQUIN ÜBER SCHÖPFUNGSLAUBEN UND SEINSVERSTÄNDNIS von Dr. Axel Schmidt Daß die Welt von Gott geschaffen ist, hält nicht allein

Mehr

opuscula sacra De Hebdomadibus Anicius Manlius Severinus Boethius équivalences arguments

opuscula sacra De Hebdomadibus Anicius Manlius Severinus Boethius équivalences arguments opuscula sacra De Hebdomadibus Anicius Manlius Severinus Boethius TEXT équivalences arguments 2.2003 1 text: Boethius The Theological Tractates [Tract III] E. K. Rand (ed.), London & New York 1918 [The

Mehr

Unterrichtsmaterialien in digitaler und in gedruckter Form. Auszug aus: Alltag in der römischen Antike 1: Ehe, Erziehung, Leben auf dem Land u.a.

Unterrichtsmaterialien in digitaler und in gedruckter Form. Auszug aus: Alltag in der römischen Antike 1: Ehe, Erziehung, Leben auf dem Land u.a. Unterrichtsmaterialien in digitaler und in gedruckter Form Auszug aus: Alltag in der römischen Antike 1: Ehe, Erziehung, Leben auf dem Land u.a. Das komplette Material finden Sie hier: School-Scout.de

Mehr

1 2 3 4 Caesari cum id nuntiatum esset. 15 16 17 18 quam maximis potest itineribus,

1 2 3 4 Caesari cum id nuntiatum esset. 15 16 17 18 quam maximis potest itineribus, Caesar, de bello Gallico, I,7 1 2 3 4 Caesari cum id nuntiatum esset 5 6 7 8 9 10 eos per provinciam nostram iter facere conari 11 12 13 14 maturat ab urbe proficisci et, 15 16 17 18 quam maximis potest

Mehr

Boston Library Consortium Member Libraries. Digitized by the Internet Archive

Boston Library Consortium Member Libraries.  Digitized by the Internet Archive Digitized by the Internet Archive in 2010 with funding from Boston Library Consortium Member Libraries http://www.archive.org/details/desdominicusgundoogund TEXTE UM UNTERSUCHUNGEN. HERAUSGEGEBEN VON

Mehr

Talis est quaeque res publica

Talis est quaeque res publica Talis est quaeque res publica Von der Volksherrschaft Talis est quaeque res publica, qualis eius aut natura aut voluntas, qui illam regit. Itaque nulla alia in civitate, nisi in qua populi potestas summa

Mehr

I D E A L I S M I BERKELEYI.

I D E A L I S M I BERKELEYI. E X P O S I T I O Cl» C R I S I I D E A L I S M I BERKELEYI. QUAM VfeNIA A M PL. FACULT. PIIILO S. UPS AL. P. P. S I G U R D R I B B I N G p n il. MAG. ET JOHANNES LAUR. SVANTE BANÉR L1IIUH BARO. OSTROGOTnUS.

Mehr

Der Grund für die Notwendigkeit des Glaubens nach Thomas von Aquin

Der Grund für die Notwendigkeit des Glaubens nach Thomas von Aquin Der Grund für die Notwendigkeit des Glaubens nach Thomas von Aquin William J. Hoye Erschienen in: Theologie und Philosophie, 70 (1995), 374 382. Der Ansatz In seiner Summa theologiae führt Thomas von Aquin

Mehr

Caesar, de bello Gallico, I, 26

Caesar, de bello Gallico, I, 26 Caesar, de bello Gallico, I, 26 1 2 3 4 5 6 7 Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Satz/Struktur 1 Adverbiale Bestimmung der Art und Weise 2 Adjektiv-Attribut 3 Adverbiale Bestimmung des

Mehr

3. Lernjahr Korrekturheft 1 für Lehrer/innen

3. Lernjahr Korrekturheft 1 für Lehrer/innen Selbsttest zum Unterrichtsertrag Latein 3. Lernjahr Korrekturheft 1 für Lehrer/innen BIFIE I Department Standardisierte kompetenzorientierte Reife- und Diplomprüfung Stella-Klein-Löw-Weg 15 / Rund Vier

Mehr

VORANSICHT. De re publica. Die römische Verfassung in Theorie und Praxis III/B1. 1 von 44. Dr. Günter Laser, Hamminkeln

VORANSICHT. De re publica. Die römische Verfassung in Theorie und Praxis III/B1. 1 von 44. Dr. Günter Laser, Hamminkeln 1 von 44. Die römische Verfassung in Theorie und Praxis (Oberstufe) Dr. Günter Laser, Hamminkeln Monarchie, Aristokratie, Demokratie alle diese Staatsformen haben Vorteile. Doch sind auch alle drei anfällig

Mehr

Die Unerkennbarkeit Gottes und der Wirklichkeit

Die Unerkennbarkeit Gottes und der Wirklichkeit Lieferung 9 Hilfsgerüst zum Thema: Die Unerkennbarkeit Gottes und der Wirklichkeit 1. Beschreibung Die Wahrheit, die das Christentum gleichsam gepachtet hat wie man ihr vorwirft, ist die Unwissenheit,

Mehr

Exposé einer Bachelorarbeit am Institut für Informatik der Freien. Universität Berlin, Arbeitsgruppe Datenbanken und Informationssysteme

Exposé einer Bachelorarbeit am Institut für Informatik der Freien. Universität Berlin, Arbeitsgruppe Datenbanken und Informationssysteme Exposé einer Bachelorarbeit am Institut für Informatik der Freien Universität Berlin, Arbeitsgruppe Datenbanken und Informationssysteme Beispielarbeit Max Mustermann Matrikelnummer: 47114711 max.mustermann@fu-berlin.de

Mehr

Cicero, de re publica (1,7)

Cicero, de re publica (1,7) Cicero, de re publica (1,7) 1 2 3 4 5 6 7 8 Quamquam nostri causus plus honoris habuerunt quam laboris 9 10 11 12 13 neque tantum molestiae quantum gloriae 14 15 16 17 18 19 maiorem/que laetitiam ex desiderio

Mehr

nōbīs (nōbīscum: mit uns)

nōbīs (nōbīscum: mit uns) Die Pronomina Zur Deklination der Pronomina Die Pronomina folgen nicht durchgehend dem gleichen Schema. Bestimmte Endungen wiederholen sich: Bis auf die Possessivpronomina haben alle Pronomina im Sg. die

Mehr

Caesar, de bello Gallico, I,13

Caesar, de bello Gallico, I,13 Caesar, de bello Gallico, I,13 1 2 3 Hoc proelio facto 4 5 6 7 8 9 reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, 10 11 12 13 14 15 16 17 pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit.

Mehr

Die amtliche Lehre der römisch-katholischen Kirche

Die amtliche Lehre der römisch-katholischen Kirche Lieferung 26 Hilfsgerüst zum Thema: Die amtliche Lehre der römisch-katholischen Kirche 1. Gottesbeweise als Wege zur Gotteserkenntnis Die Wege, auf denen das Verlangen sich entwickelt Menschliches Leben

Mehr

Meinem verehrten Lehrer Franz von Kutschera zum 60. Geburtstag gewidmet

Meinem verehrten Lehrer Franz von Kutschera zum 60. Geburtstag gewidmet WOLFGANG LENZEN OCKHAMS MODALE AUSSAGENLOGIK Meinem verehrten Lehrer Franz von Kutschera zum 60. Geburtstag gewidmet 1. Einleitung In (1987) habe ich nicht ohne einen gewissen Stolz von meiner Entdeckung

Mehr

Realität des Leides, Wirklichkeit Go4es - Das Problem der Theodizee Vierte Sitzung

Realität des Leides, Wirklichkeit Go4es - Das Problem der Theodizee Vierte Sitzung Realität des Leides, Wirklichkeit Go4es - Das Problem der Theodizee Vierte Sitzung E. Jüngel: Die Offenbarung der Verborgenheit Go4es. Ein Beitrag zum evangelischen Verständnis der Verborgenheit des gö4lichen

Mehr

1. Ich habe so gelebt, dass ich meine, nicht vergebens gelebt zu haben.

1. Ich habe so gelebt, dass ich meine, nicht vergebens gelebt zu haben. Lateinische Stilübungen I Konsekutiv- und quin-sätze 1. Ich habe so gelebt, dass ich meine, nicht vergebens gelebt zu haben. 2. Ich habe dargelegt, warum wir glauben, dass es Götter gibt; es steht noch

Mehr

Sie sind mir zur Abholung und Besprechung der Klausur an folgenden Terminen herzlich willkommen: Ergebnisse der Abschlussklausur. (max.

Sie sind mir zur Abholung und Besprechung der Klausur an folgenden Terminen herzlich willkommen: Ergebnisse der Abschlussklausur. (max. Liebe Kursteilnehmer, unten finden Sie zunächst die Ergebnisliste der normalen Abschlussklausur, danach eine weitere Liste mit den Ergebnissen der Klausur zum Nachweis von Lateinkenntnissen. Zur Übung

Mehr

GOTTESBEWEISE. Themenbereich und Aufgabenstellungen für die Mündliche Matura im Unterrichtsfach Latein

GOTTESBEWEISE. Themenbereich und Aufgabenstellungen für die Mündliche Matura im Unterrichtsfach Latein Seminararbeit GOTTESBEWEISE Themenbereich und Aufgabenstellungen für die Mündliche Matura im Unterrichtsfach Latein Fachdidaktisches Seminar Latein Institut für Klassische Philologie Philologisch-Kulturwissenschaftliche

Mehr

IDEALISMI B E R K E L E Y I.

IDEALISMI B E R K E L E Y I. EXPOSITIO c u m CRISI 7 IDEALISMI B E R K E L E Y I. QUAM VEMA AMPL. FACIJLT. PIIILOS. UPSAL. p. p. S I G U R D R 1 B B I N G Ρ Π ΙΓ. M AG. ET AXEL REINHOLD ÅBERG IIOCM IENSIS. IN AUDITORIO G UST. DIE

Mehr

Informationen zur Klassenarbeit am Mittwoch:

Informationen zur Klassenarbeit am Mittwoch: Informationen zur Klassenarbeit am Mittwoch: 1. Übersetzung Der Übersetzungstext setzt sich aus folgenden Textstellen zusammen: S. 12: Gallien und seine Bewohner; 1. Abschnitt bis bellum gerunt:. S. 14:

Mehr

Realität des Leides, Wirklichkeit Go4es - Das Problem der Theodizee Dri4e Sitzung

Realität des Leides, Wirklichkeit Go4es - Das Problem der Theodizee Dri4e Sitzung Realität des Leides, Wirklichkeit Go4es - Das Problem der Theodizee Dri4e Sitzung h4p://www1.theologie.uni- hamburg.de/de/ einrichtungen/insftute/systemafsche- theologie/material.html Amos 3,6b: Geschieht

Mehr

Wettbewerb 2013/15. Latein. 2. Runde

Wettbewerb 2013/15. Latein. 2. Runde Wettbewerb 2013/15 Latein 2. Runde Aufgabe 1 Interpretieren Sie Text 1 (Seneca, Epistulae morales ad Lucilium 1,2) nach formalen und inhaltlichen Kriterien. Die beiliegenden Hinweise zur Interpretation

Mehr

Die Existenz und Eigenschaften Gottes (I, 10 26)

Die Existenz und Eigenschaften Gottes (I, 10 26) Lieferung 3 Hilfsgerüst zum Thema: Die Existenz und Eigenschaften Gottes (I, 10 26) 1. Thomas bekannte Einwände von Muslimen gegen den christlichen Glauben»Die Sarazenen spotten nämlich darüber, wie du

Mehr

L. Annaeus Seneca, Epistulae morales ad Lucilium, ep. 47, 7-8 Satz/Struktur

L. Annaeus Seneca, Epistulae morales ad Lucilium, ep. 47, 7-8 Satz/Struktur L. Annaeus Seneca, Epistulae morales ad Lucilium, ep. 47, 7-8 Satz/Struktur 1 2 3 Alius vini minister 4 5 4 6 in muliebrem modum ornatus 7 8 cum aetate luctatur: Participium coniunctum (Fortsetzung) 1)

Mehr

Lateinische Stilübungen 3 / Exercitia latina. Text 7. (Cic. leg. 2, 27-28)

Lateinische Stilübungen 3 / Exercitia latina. Text 7. (Cic. leg. 2, 27-28) Lateinische Stilübungen 3 / Exercitia latina Text 7 (Cic. leg. 2, 27-28) Dadurch dass das Gesetz aber befiehlt, zu Gottheiten erhobene Menschen (consecrari ex) wie Hercules und andere zu verehren, dann

Mehr

Ewiges Leben als die Gotteserfahrung

Ewiges Leben als die Gotteserfahrung Lieferung 31 Hilfsgerüst zum Thema: Ewiges Leben als die Gotteserfahrung Die Schau Gottes [Visio beatifica] 1. Die Gotteserfahrung [visio] ist das Ganze eingefaltet. Karl Rahner, Artikel Anschauung Gottes,

Mehr

Seligkeitsdebatten um 1308

Seligkeitsdebatten um 1308 Thomas Jeschke (Köln) In einer 1316/17 gegen Durandus von St. PourcXain verfaßten zweiten Irrtumsliste, die die Abweichungen des Durandus gegenüber den Lehren des Thomas von Aquin verzeichnet, findet sich

Mehr

Der letzte König der Römer

Der letzte König der Römer Der letzte König der Römer Cicero lässt in seiner Schrift De re publica Scipio auch auf die Herrschaft des Königs L. Tarquinius Superbus eingehen. Das Volk habe dessen Herrschaft zunächst ertragen: Etenim

Mehr

Kausalsatz (Fortsetzung)

Kausalsatz (Fortsetzung) L. Annaeus Seneca, Epistulae morales ad Lucilium, ep. 47, 19-21 Satz/Struktur 5 iudico, 1 2 3 4 Rectissime ergo facere te 6 quod 10 11 non vis, 7 8 9 timeri a servis tuis 12 13 14 15 quod verborum castigatione

Mehr